- STERCORA
- STERCORAa Commodo cibis mista, apud Lamprid. c. 11. Dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse, nec abstinuisse gustu, aliis (ut putabat) irrisis. Quod, cum ab illo per summam proterviam et impietatem factum sit, meliori fine a veterib. quibusdam Medicis usurpatum esse, in sanandis videl. oris vulneribus, ut et coeteris humani corporis partibus, docet Galenus l. 9. de Simplic. medicam. facult. Alia ratio fuit, cum Ezechielem Prophetam iussit Deus comedere placentam hordeaceam: et ad orbes excrementi humani parare placentam istam, c. 4. v. 12. cuius locô postea supplice Prophetae rogatu exoratus, panem suum facere super bovis stercora ei permisit, v. 15. Non enim exegit hîc Deus a Propheta, ut pani stercus misceret, uti Veteres quidam accepêre: Sed tantum voluit, ut panem pro carbonibus humanô stercore coctum comederet, quô miseri homines quandoque pro ligno utuntur. Idque symolica de causa, et ut significaret Israelitis, fore ut in captivitate Babylonica in summa omnium rerum inopia versarentur et cogerentur etiam immundis cibis pollui. Quod quia Prophetae gravius videbatur, indulsit ei Deus, ut humano bubulum substitueret: quod hodieque in Frisia ad ligni materiam siccari, testatur Erasmus in Adag. Boliti poenam, i. e. bubuli stercoris, quod βόλιτον Graecis dicitur. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 33. et supra ubi de Pane subcinericio, talem enim locô cit. Ezechielis intelligi, liquet ex v. 12. De more sceleratos, item statuas tyrannorum, stercore lutôque inquinandi, diximus aliquid supra, in voce Cenitus, item ubi de Statuis: de Aurigarum Veneta ac Prasinae factionis, apud Romanos, etiam stercora equorum odorandi, quo ex iis animalium habitus atque temperamenta internoscerent, videbimus infra ubi de Veneta factione: de ratione vero Stercorandorum agrorum, quam primus dicitur invenisse in Graecia Rex Augias, divulgâsse autem in Italia Hercules, vide Plin. l. 17. c. 9. ut et in voce Stercutius, item Excrementa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.